- NECEPSOS
- NECEPSOSvel Necepsus, Rex II. Saitarum in Aegypto, in astrorum cognitione peritissimus, Auson. Epist. 19. v. 18.Quique magos docuit mysteria vana Necepsus.Dicitur et Nechac. Nic. Lloydius. Marshamo, partiarius erat Aegypti Regulus, in illa πολυκοιρανίῃ de qua voce Dodecarehia alliquid diximus. Stephanatis successor, sed maximus Sideralis scientiae instaurator habirus: quae enim Mercurius I. olim excogitaverat; quae secundus in Templorum adytis reposuerat, ille in praxin usumque hominum traduxit. Unde Magorum dictus Magister, quod hi post subactam a Persis Aegyptum, ex huius Regis scriptis doctrinam Genethliacam hauserint; utpote Auctoris Astrologiae Iudeeiuriae omnium vetustissimi. Illi plerumque iungitur Petosiris, cuius liber ad Necepso Regem memoratur Rein. Reineccio Histor. Iul. part. 1. In regno post 6. annos ipsum excepit, Nechusi Vide de Necepso, multa praeclara, ut et de Astrologica divinandi ratione, ab Aegyptiis ad Chaldaeos, inde ad Graecosderivata, apud praefatum Marshamum Canone Chron. Sec. XVI.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.